- AEAS
- AEASEpiri fluv. ex Macedonia defluens, in Ionium mare se exonerat. Lucan. l. 6.Purus in occasum; sed parvi gurgitis AeasIonio fluit inde mari:Ovid. Met l. 1. Fab. 11.Apidanusque senex, lenisque Amphrysus, et Aeas.Aous, teste Pliniô. l. 3. c. 23. Vaiussa nunc, ut nonullis videtur. Solus autem Ovidius in fabula Iûs, flumen hoc Peneum ingredi dicit, et convenire cum reliquis Thessaliae fluviis ad Tempe. Sed profecto non unum in illa Penei descriptione errorem committit. Nam quid Aeanti, quid Amphryso, quid Sperchio cum Peneo aut Thessalicis Tempis? Quia haec flumina ex Pindo oriri legerat, ideo quoque existimavit ez confluere, et in Peneum exonerari. Confundit praeterea Inachum Argiae Peloponnesiacae cum Inacho Epiri, qui iisdem atque Aeas oritur montibus. Illud praeterea quam ineptum,----- ----- Vocant tempe, per quae Peneus ab imoEffusus Pindo spumsis volvitur undis.Nam si e pleno oritur, quomodo potest spumosas volvere undas? Verum hoc procul dubio est librariorum flagitium, vel saltem ita interpretandum, uti postea docebimus. Ut autem ad Aeantem redeam, Apolloniatum id erat flumen, teste Pomponiô, l. 2. c. 3. vicinumque admodum erat moenibus ipsorum, non vero Epidamniorum. Ita enim scribenda Val. Maximiverba, l. 1. Capite de Ominibus, uti habent verteres nonulli libri: Atque illi flumen vicinum moenibus, nomine Aeantem, in adiutorium sese mittere dixissent. Apolloniatae siquidem ab Epidamniis opem postulabant. Responderuntilli, Habetis Aiacem, ab eo petite auxilium. Quis non videat lusisle eos in nomine fluvii, et tamen miror ineprias Interpretum ad hounc locum. Is. Voss. in loc. cit. Melae p. 150.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.